Nachdem Cicero die Verschwörung des Catilina aufgedeckt hat, richtet er unter dem Eindruck der immer noch drohenden Gefahr folgende Worte an den Senat:
Video, patres conscripti, in me omnium vestrum ora atque oculos esse conversos,
video vos non solum de vestro ac rei publicae,
sed etiam de meo periculo esse sollicitos.
Est mihi iucunda in malis vestra erga me voluntas,
sed eam, per deos immortales, deponite
atque de vobis ac de vestris liberis cogitate.
Mihi si haec condicio consulatus data est,
ut omnes acerbitates, omnes dolores cruciatusque perferrem,
feram non solum fortiter, sed etiam libenter,
dummodo meis laboribus vobis populoque Romano dignitas salusque pariatur.
Ego sum ille consul, patres conscripti,
cui non forum,
non curia,
non domus,
non lectus,
non denique haec sedes honoris umquam vacua mortis periculo atque insidiis fuit.
Nunc si hunc exitum consulatus mei di immortales esse voluerunt,
ut vos populumque Romanum ex caede miserrima,
hanc pulcherrimam patriam omnium nostrum ex foedissima flamma,
totam Ialiam ex bello et vastitate eriperem,
subeam fortunam,
quaecumque mihi uni proponetur.
Quare, patres conscripti, consulite vobis,
prospicite patriae,
conservate vos, coniuges, liberos fortunasque vestras;
mihi parcere ac de me cogitare desinite.